- COTHON
- I.COTHONCarthaginis tres erant partes, Κώθων, Μέγαρα, et Βύρσα. Cothon Varie definitur. A' Strab. l. 17. νησίον περιφερὲς Ε᾿υρίπῳ περιεχόμενον ἔχοντι νεωσοίκους ἑκατέρωθεν κύκλῳ, Insula parva, rotunda, Euripô circumdata, utrinque habente in orbem navalia. Portum fuisse murô cinctum, cuius pars una rotunda fuit, altera quadrangula, colligere est ex Appiano, in Libyc. p. 79.cuius verba sunt: Ε᾿πεχείρει τῶ λιμεν´ων τῶ καλουμεν´νῳ Κώθωνῖ; portum Cothonem nomine est aggressus. Item ὁ δὲ Α᾿σδρούβας νυκτὀς ἐνεπίμπρη μέρος τοῦ Κώθωνος τὸ τετράγωνον Asdrubal noctu incendit partem Cothonis quadrangulam. Item ἐπὶ θάτερα τοῦ Κώθωνος ἐς τὸ περιφερὲς κ᾿υτοῦ μέρος ἀνελθὼν, Ad alterum Cothonis latus, nempe ad partem eius rotundam ascendens. Et rursus, Ληφθέντος δὲ τοῦ περὶ τὸν Κώθωνα τείχους, occupatô murô qui Cothonem cingebat. Diodor. Sic. l. 3. De portu Charmuthâ, in Arbum Thamudenis: Ε᾿μφερεςτατός ἐςτι τῷ κατὰ τὴν Καρχηδόνα λιμεν´ι, προζςαγορευμεν´ῳ δὲ Κώθωνι, Simillimus est portui Carthaginis Cothoni nomine. In margine ex libris scriptum Κάθωνι. Hirtii, l. 5. sive de Bell. Afric. c. 62. nominatur aliquoties Cothon, non Carthaginis, sed Adrumeti urbis Africae in hoc eodem litore notissimae: Varus (inquit) Adrumetô ex Cothone egressus. Festus seribit, Cothones appellari portus in mari interiores arte, et manu factos. Et Servius in illud Poetae, l. 1. Aen. v. 431. Hîc portus alii effodiunt, id est, Cothona Faciunt. Cothona sunt portus in mari non naturales, sed arte, et manufacti. Est autem et masculim, et neutrius generis. Vocem Africanam, aut Punicam esse oportet, cum neque apud Graecos neque apud Romanos scriptores uspiam pro portu occurrat, nisi quibus locis agitur de urbibus Africanis. Radix Katam, vel Phoeniciô more Katham apud Talmudicos est incidere, unde Kathum incisus. Graecis, qui nullam habent desinentem in M. pro Kathum dictus est Kathon vel Kothon, et leviculâ hâc mutatione factum, ut barbara vox Graecâ civitate donaretur. Bochartus, l. 1. Chanaan. c. 24. Nic. Lloydius.II.COTHONGraece Κώθων, poculum fictile, Laconicum, et militare, quod in pera gestabant milites, Athen. l. 11. Xenophon, Paed. l. 1. Alii. Unde Cothonem insul. parvam Carthaginis, quae vicem portus praebebat et navalia habebat, quod instar cothonis poculi rotunda esset, nomen accepisse suspicatur Salmas. ad Solin. p. 1128. Sed de hac Insul. iam satis dictum, in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.